Elymus canadensis, spec. nov.

3. Elymus spica flaccido-pendula, spiculis inferioribus ternatis; superioribus binatis. Gen. nov. 1094.

Gramen secalinum majus altissimum virginianum. Moris. hist.3. p.180. s.8. t.10. f.2. Raj. suppl. 599.

Habitat in Canada. Kalm. ♃

Convenit in plurimis cum E.Sibirico, a quo tamen differt 1.Spiculis villosis, nec nudis. 2. involucris in aristam exeuntibus longioribus ipsa spicula; demtis aristis; at in sibirica involucrum minus subulatum, sed fere lanceolatum in aristam definens, quae longe brevior sua spicula. 3. Spicae inferne ternae, quum Sibirica semper duas obtineat. 4. Spiculae, dum florent, dehiscunt a scapo patulo, in sibirica vero spiculae approximatae sunt scapo. Variat haec spicis incurvis & pendulis. 84 Aristae corollinae cum maturescit fructus patenti-reflexae sunt contra ac in Sibirica.